

Liber Tobiae*
Caput 1: Versus 3
Ita ut omnia, etc.[ID., ibid.]Sic populus Israel per doctores divini verbi eleemosynam non solum rudibus suae gentis auditoribus, sed gentibus ad Judaismum venientibus ministrabat. Quidquid enim naturaliter boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientiae tanquam decimam suae substantiae advenis, id est Gentilibus offerebat.